- CICHORIUM
- CICHORIUMGraece κιχώριον, herba Aegyptia, ur et nomen; Planta quidem agrestis est et sponte provaniens, sed quae satu quoque mitigetur: cuius cum plures sint species, ut videre est apud Plinium, l. 19. c. 8. quod Graecis est κιχώριον, Latinis Intybum erraticum dicitur, item Ambula, qua de voce diximus supra. Vide Salmas. ad Solin. p. 829. Pater autem Cichoreum multis usibus, miraculô poller: radicem haber longam et amaram, consurgit caulis in multos ramulos cavos, stidem disparator, ad folia minuscuta; adnascuntur plurimi noduli, virides per extrema, ex quibus erumpit flor elegantissimus caerulei colorus: ubi flor decidit, maturescit semen in rotunda viridique stellula. Ea ipsi natura, ut per universam astatem, usque ad autumnum, floreat, exoletis deciduis, novis succedentibus, perpetuâ nodulorum sobole. Mirum, florem salutare Solem orientem adversâ facie, sequi decurrentem et respectare, tamquam cum maerore, occiduum; ita tamen, us caliculus floris ad orientem Solem conversus, dilatet paulatim labia et cum Sole ascendente attollat, unde ad Meridiem erigitur, tamquam triumphum gratulans; sed ad vesperam vergenti inclinatur paulatim vertext, contrabuntur extima, ut evanidô Sole concludantur, donec ex altero orbe ad nos redeat Sol et radiô aliquô gratiosô blandiatur denuo. Illud vero summum, etiam caelô nubilô, eandem spectari amicitiam, adeo ut sic quovis tempore cursus Solu et perinde hora diei observari possint. Altera species florem feri byacinthinum, altera candidum. Auctor Anonymus, Sinae et Europae c. 33. De usu vero Medico Magicoquevide Plin. ubi suprae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.